In festo Confessorvm [1581a]
Cramer: PH080Iste confessor Domini sacratus,
Festa plebs cuius celebrat per orbem,
hodie laetus meruit secreta,
scandere caeli.
QUi pius prudens humilis pudicus,
Sobrius castus fuit et quietus,
Uita dum praesens,
vegetauit eius, Corporis artus.
AD sacrum cuius tumulum frequenter,
Membra languentum modo sanitati,
Quolibet morbo fuerint grauata,
Restituuntur.
VNde nunc noster chorus in honorem,
Ipsius hymnum canit hunc libenter:
Ut piis eius meritis iuuemur,
Omne per aeuum.
Sit salus illi decus atque virtus,
qui supra caeli residens cacumen,
totius mundi machinam gubernat,
trinus et unus.