Ad vesperas
Cramer: PH111LEtatus sum in his quae dicta sunt mihi
in domum domini ibimus.
STantes erant pedes nostri
in atriis tuis hyerusalem.
HYerusalem quae edificatur ut ciuitas
cuius participatio eius in id ipsum.
ILluc enim ascenderunt
tribus domini
testimonium Israel
ad confitendum nomini domini
quia illic sederunt Sedes in judicio
Sedes super domum Dauid
ROgate que ad pacem sunt hyerusalem
et abundantia diligentibus te.
FIat pax in virtute tua
et abundantia in turribus tuis
propter fratres meos et proximos meos
loquebar pacem de te
Propter domum domini Dei nostri,
quaesiui bona tibi
Gloria patri et filio
et spiritui sancto
sicut erat in principio et nunc
et semper
et in secula seculorum Amen.
[1583b]