De plvribvs martyribvs [1581a]
Cramer: PH078SAnctorum meritis inclyta gaudia,
Pangamus socii gestaque fortia,
nam gliscit animus promere cantibus,
victorum genus optimum.
HI sunt quos retinens mundus inhorruit,
Ipsum nam sterili flore per aridum,
Spreuere paenitus teque secuti sunt,
Rex Christe bone coelitus.
HI pro te furias atque ferocia:
calcarunt hominum saeuaque verbera:
Cessit his lacerans fortiter vngula,
Neccarpsit penetralia.
CAeduntur gladiis more bidentium:
Non murmur resonat, non quaerimonia:
Sed corde tacito mens bene conscia,
Conseruat patientiam.
QUae vox quae poterit lingua retexere,
Quae tu martyribus munera praeparas?
rubri nam fluido sanguine laureis,
ditantur bene fulgidis.
TE summa deitas, vnaque poscimus,
Ut culpas abluas noxia subtrahas,
Despacem famulis, nos quoque gloriam,
Per cuncta tibi saecula. Amen.